monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XI. In finem, pro octavo, Psalmus David. <<<     >>> IN PSALMUM XIII. In finem, Psalmus ipsi David.

IN PSALMUM XII. In finem, Psalmus David. APPARAT EINBLENDEN

1 Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.
2 Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intelligatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati.
3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel diabolus, vel consuetudo carnalis.
4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Oculos cordis oportet intelligi, ne delectabili defectu peccati claudantur.
5 Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Diabolus et angeli eius: qui non exsultaverunt de iusto viro Iob, cum eum tribularent; quia non est motus, id est, de stabilitate fidei non recessit.
6 Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.